Studia ad litteras latinas pertinentia
Studia ad litteras latinas pertinentia
Author(s): Iosephus KorpantySubject(s): Cultural history
Published by: KSIĘGARNIA AKADEMICKA Sp. z o.o.
Summary/Abstract: Iam Servius Danielis ad Vergilii verba extemplo Aeneae solvuntur frigore membra (Aen. I 92) annotavit haec: “frigus pro timore … Livius in Odyssia: igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore”. Temporibus novissimis quoque multi docti fuerunt, qui crederent Aeneam tempestate coorta timidum ac ignavum se praebuisse atque ea causa frigus collegisse. Ego non nego apud auctores antiquos corpore humano frigido metum significari posse, cum id edoceat nos vel Lexicon Latinum Oxoniense sub voce “frigus” numerus 3, ubi Vergilii locus, quem tracto, allatus est, allata sunt etiam Statii verba: Silvae III 2,51-52 ecce meum timido iam frigore pectus / labitur. Plures certe loci ex auctoribus Latinis petiti afferri possunt, e.g. Ovidii verba haec: Her. XVI 67 obstipui gelidusque comas erexerat horror, Met. IX 290-291 quin nunc quoque frigidus artus, / dum loquor, horrorhabet. Sed moneo apud auctores Romanos metum aliosque affectus imprimis vultu significari.
Journal: Classica Cracoviensia
- Issue Year: 2009
- Issue No: 13
- Page Range: 133-159
- Page Count: 27
- Language: Latin