„Skoro tak czynią, czyż nie są straszni w oczach bogów?” – wędrowni specjaliści rytualni w oczach autora De morbo sacro
Hac in dissertatiuncula explanare conati sumus, quo modo sacrificuli et vates vagabundi descripti sint ab auctore ignoto Hippocratico in suo opere De morbo sacro, epilepsi sanandae dedicato. Brevem introductionem capitulum sequitur, in quo ipsius Hippocratici opiniones, quae ad naturam huius morbi necnon deorum pertinent, tractantur. Itaque Hippocraticus noster putavit hunc morbum false sacrum apellatum esse, quia omnes morbi partim divini et partim humani sunt neque est ullus divinior quam alii. Si autem sacrificuli et vates iactant se arcanam habere scientiam et sacris quibusdam deos constringere posse, eodem deos esse negant, quia homo solum rerum humanarum potens sit. In capitulo subsequenti in examen vocata sunt nomina, quae auctor Hippocraticus vatibus imposuit, praecipue autem usus nominum μάγος et καθαρτής apud Graecos. Ex hac analysi concludi potest magum vatem pravum significasse, purificatoris autem nomen et professionem magno in numero a Graecis habita esse. Magi cum purificatoribus coniuncti sunt ab auctore ut notionem purificationis quasi obnigrescerent et quod prius neque insolitum neque externum erat – vere antiquissimo more agebatur – nunc maximae esse impietatis putaretur.
More...